Page:EBC 1600 08 0109.pdf/5

From GATE
Revision as of 17:14, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 109(su�te^) I09(suite/�^ / dign�tatem tuam maximam in oratione posuim deinde vocationis initia his adiungere p...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

109(su�te^)

I09(suite/�^

/ dign�tatem tuam maximam in oratione posuim deinde vocationis initia

his adiungere paro. Sed certe malo ariificium orationis, qu�m obser-

vantiam in me tuam desiderari. Sive opportune,sive importune non pro-

fecto tacebo de initiis tuae vocationis; non tam preciosam tuae coro-

naw gemmam in tenebria collocabo; non decus dignitatis tuae maximum

silentio involvam. Fortassis ex ipso error in ordine commissus corri-

g�tur. Si enlm initia ad tuae dignitatis maximum splendorem pertinente

consentaneum^ profecto est ea cum tua summa felicitate copulare. Per-

tinent autem.

Quippe quae Davidis Israelitici populi Regie celeberrimi sunt

persimilia.Tanti autem Regia? Hunc enim Deus Opt.Max. non solum pro-

phetico spiritu ante alios omnes Prophetas extulit, sed etiam in gene-

ratione lesu Ohristi Filii sui in D. Matthaei descripta Evangelio cum

Abrahamo Patriarcharum Principe Deoque gratissimo primum collocavit.

Nimirum ut cum Abrahamo Patriarcharum Principe, Prophetarum et Regum

omnium Princeps et generationis lesu Ohristi Filii Dei, et eius sanc-

tissimi Evangelii esset fundamentum et caput. Quid? quod in Evangelio

ipsi Abrahamo illum anteposuit? Ita enim D. Matthaeus suum orditur

Evangelium: Liber generationis lesu Ohristi filii David filii Abraham

Non me latet D. Hieronymum eius ordinis aliam attulisse rationem; sci-

licet tum temporis non ad praestantiam Davidis, sed ad generationem

lesu Ohristi respexit. At si idem sanctissimus et maximus Doctor ad

excellentiam Davidis oculos convertisset, aut Davidem eo loci sibi

commendandum proposuisset, profecto maxima admiratione obstupefactus,

eundemgenerationia lesu Ohristi ordinem tanta Davidis ^xcellentia et

divinitate consignasset. Apex enim et unum iota � summa Dei sapientia

in Evangelio positum maximum pondus habet. Porro aditus rerum prae-

stantissimarum ante alia auro et gemmis preciosis ornari et illustrar!

solent. Quod non solum in humanis, sed etiam in divinis observatum

videmus. Deo enim et Filio Dei nihil est praestantius. Itaque et Moy-

ses a Deo suam Genesim, et Matthaeus suum Evangelium � Filio Dei or-

sus est. Genesis enim initium tale est: In principio creavit Deus