Page:EBC 1600 10 06 0123.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:48, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 123 Bellarmin au comte Jean d'Ostfr�se 124^ Rome, 6 octobre 1600. / Illustrissime Domine. Quod feci, ut omni dili...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

123

Bellarmin au comte Jean d'Ostfr�se

124^

Rome, 6 octobre 1600.

/ Illustrissime Domine. Quod feci, ut omni diligentia,ac sol-

licitudine promoverem negocium Illustrissimae Dominationis ves-

trae apud Pontificem Maximum, et eos,^uibus eiusmodi negocia expe-

dienda commissa sunt,ideo feci, quoniam et postulatio aequissima

mihi videbatur, et persona dignissima,quae postulabat. Nam et ipse

Summus Po$tifex,et nos omnes, qui eidem Summo Pontifici continuo

assistimus, eos potissimum christianos Principes omni honore,et e#-

officio prosequendos arbitramur, � quibus salus multorum populorum

dependet. In quorum Principum numerum Illustrissimam D. V. merito

ponimus, cum sciamus ditionem vestram in medio nationis pravae,

hostium videlicet Ecclesiae, constitutam; nec illud ignoremus, ple-

rosque populos eam fidem ac religionem amplecti solere, quam Prin

cipi suo cordi esse vident. Quod autem in hoc uno negocio fecimus,

promptissimi sumus in aliis omnibus fac�re, quae ad Illustrissimam

D. V. pertinere intelligemus.

Adventus Illustrissimae D. V. ad Urbem Sanctissimo Patri nostro,

nobisque omnibus gratissimus accidisset; sed quoniam aliter visum

est Deo, cuius sancta voluntas rebus omnibus anteponenda est, alio

tempore consolationem hanc mutuam expectabimus. Interim curet 11-

lustrissima D. V. salutem suam diligenter, et Catholicorum omnium,

qui istic sunt, ac praecipue Sacerdotum Dei patrocinium tale sus-

cipiat, qualem Principem vere catholicum,ac pium decet; ut cum ve-

nerit Princeps Regum terrae, Dominus noster lesus Christus, ad ae

terni Regni sui consortium Illustrissimam personam Vestram cum

caeteris Catholicis,sanctisque principibus admittat. Datum Romae

in palatio Apostolico die 6 Octobris 1600.

Ilimae

Addictissimus

Robertus Card/ Bellarminus.

Corniti Frisiae Orientalis.

F. B. 5, f.l33. Minute autogr. - Fuligatti,Epist.famil.VI.