Page:EBC 1600 11 25 0133.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:40, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 133 Bellarmin �M^ de Maillane Rome, 25 novembre 1600. 133 / Illustris Domine, anice charissime. Et antea duos filio...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

133 Bellarmin �M^ de Maillane Rome, 25 novembre 1600.

133

/ Illustris Domine, anice charissime. Et antea duos filios D. V. et nunc tertium libentissime vidi; recognovi siquidem in omnibus paternae indolis et virtutis imaginem. Fateor vero maiori me hunc tertium amore compiesti ob stqtus professionisque similitudinem, jT nam et ecclesiasticam vitam et theologicam professionem meditatur. Coelum romanum hactenus non multum ei propitium se ostendit, quod fere uccidere solet adolescentibus ultramontanis. Spero autem confecto theologico curriculo atque aetate c^nfirmata, longe clementius idem romanum coelum erga eum futurum. Me vero, si Deus vitam ad illud tempus produxerit, eumdem semper inveniet, promptum videlicet ac paratum omni officio illi adesse. Interim D. V. precor � Deo coelestis gratiae copiam in terris, et cumulum sempiternae felicitatis in coelis. Datum Romae die 25 Novembris 1600.

Dominus de Maiglane.

. F. B. 5) f . 1 0 9 . Brouillon autogr.