Page:EBC 1600 12 13 0136.pdf/2

From GATE
Revision as of 16:39, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 136 (suite) /V- 136(su�te) / ampl�us in votis habeam, quam primo quoque die abiectis pristinis errorum exuviis va...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

136 (suite)

/V- 136(su�te)

/ ampl�us in votis habeam, quam primo quoque die abiectis pristinis errorum exuviis valetudinarium haereticorum relinquere, et in arce Ecclesiae Dei cum Catholicis sincero corde ac fide ambulare. En operum tuorum saluberrimam in me medicinam, Bellarmine! En quanto me malo eripueris; quantoque bono bearis! Laborabam periculose, tu sanasti; moriebar lachrymose, tu vivificasti; sepultus eram calami^ tose, tu e pulveribus inferni excitasti, inque Regia Dei collocas ti. 0 nunquam commemoranda satis beneficia tua! Pro iis quid ego reponam? Superai ista magnitudo omnes thesauros mundi. Nihil igitur repono, mihi quod priscis divorum donariis inscribi solebat: Aliud quidem non habeo. Sed et Dominus miserationum in hac iam vita consti^atuens te inter Principes populi sui, atque inter columnas Ec clesiae suae hanc tuam fidelitatem insigni laurea coronavit, et in altera longe malori et diviniori coronabit, rependens illud Pro- /f" phetae Danielis: Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firma menti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Oh magnificum Minervale, Bellarmino meo debitum! Qui ut misericordiae quoque praemium consequatur, exilio meo conso lando sustentandoque, liberaliter efficere potest. Q^.od ut facias, 0 ^ Cardinalis amplissime, vir aeterna memoria prosequende, submisse obnixeque oro; dumque facis, ego tibi ac similibus tuis. Baronie inprimis, canticum illud ingeminare non cessabo, quod Sanctus Augustlnus 13-Confessionum capite nono de vobis quasi vaticinane protulit: Currite ignes sancii, ignee decori, vos enlm estis lumen mundi nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhaesistis, et exaltavit vos, discurrite et innotescite omnibus gentibus. Heidelb.Metrop. Palatina!. Idibus Decembris Anno 1600.

J. Baroni! Veteracastrensis Epistolarum sacrarum ad Pontificem Max. et amplissimos Cardinales. Mayence,1605. lib.I, epist.IX,p.50-53. Proc�s de b�atif. Summarium additionale,p.47 (avec beaucoup de fautes).