Page:EBC 1601 01 24 0145.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:25, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 1445 Bellarmin au Cardinal de Lorraine Rome, 24 janvier 1601. 145 / 111^^ et Rev^^ Domine mihi semper observandissim...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

1445

Bellarmin au Cardinal de Lorraine Rome, 24 janvier 1601.

145

/ 111^^ et Rev^^ Domine mihi semper observandissime. Quod

Quod nuncius

et Dominationis vestrae mihi retu-

lit, ita gratum fuit, ut ex eo gratias Deo, honorum omnium auctori,

maximas habendas esse judicaverim. Neque opus erit ut ego laborem

ullum suscipiam in ea re Pontifici Maximo persuadenda: nam et res

ipsa per se clamat, et ea est Pontificis nostri sapientia ut facile

perspiciat in his temporum difficultatibus non potuisse rem aliter

geri quam per Summam Amplitudinis vestrae prudentiap gesta sit.

Propensionem voluntatis meae erga

et R^^ Dominationem ves-

tram testatam quidem esse cupio ardentissime, sed tamen adhuc ali-

quo benefacto re ipsa testatam non reliqui. Unum enim, quod

et R^^ Dominatio vestra per me fieri voluit, conatus quidem sum

perficere, sed conatus mei irriti fuerunt. Dabitur fortasse, Deo

volente, alias occasio, qua feliciori exitu diligentiam meam

et Rev^^^^ Dominationi vestrae probem. Interim precor Deum ut

et Rev^^^ Dominum meum perfectae corporis sanatati restituat et

coelestibus donis semper magis ac magis adaugeat. Romae,die 24 ja-

nuarii 1601. Ilimae ^^^mae Dominationi vestrae

humillimus et studiosissimus servus Robertus Card. Bellarminus.

F. B. 3, f.6l. Minute autogr.