SIVE
HAERESIS TRIUMPHATA
TRAGOEDIA
AD SPECTATORES MONITUM
=tum rerum quas edunt in theatris fabulam inscribunt, non quod fabulosa velint omnia, sed quod, <ultra> veritatem Historiae, nonnulla poëtae <excogitanda> permittunt . Solenne est enim in Tragoedijs alijsque poëmatis (ut notavit Aristoteles in Poet 6. 9) non quae gesta sint, sed quae geri potuerint exhibere <pertractanda>. Nos libertate usi sumus in hoc argumento maxime alioquin <sacro> <recentisque> memoriae pertractando. Ut autem secernat spectator explicatam historiae veritatem ab inventis poetae minus certis, quae ab historicis deprompta sunt laudatis autorum (sic) nominibus ad marginem annotantur. Immo, ne gratis videantur conficta quaedam et per vim intrusa, verosimili ex historicis coniectura firmantur. Genios item inducimus specie humana more poëtarum, quorum cum tota ferme industria versetur in imitatione , nec facile theatro occultas Geniorum suggestiones mirari possint, ideo formas eis corporeas moresque humanos affinguntur. Hinc in Tragoedijs passim Umbrae, Furiae, Paredri, multaque huiusmodi. Quare cum ambigat nemo quin malus Daemon, Luthero tum temporis superstiti familiaris , omnem hanc procellam in Sanctum [senza n.]