hoc est precatus ore periuro malum*[1].
Scena Prima
Alpinus et Nigrius
Alpinus furiis agitatus aufugit
Roma Gehennam opitulante
ALP.*[2] -Loyola vicit; vicit? O saevus dolor!
Mugiat Olympus igne fulmineo: horridis
nigrescat aura facibus. Atrati iubar
Phaetontis exple fulmen: o coelum, feri!
Si quaeris in quem tela librentur, meum
iaculentur illa verticem, scelerum struem
Hic cerne, montis culmini Aetnaei parem.
O dira fata! Surda mors uni mihi,
aurita multum caeteris! Frustra invoco?
Nec Styx, nec aether perimit? Invitus traho
vitale munus? Spretus incassum peto
calcare cunctis perviam lethi viam?
Vive ergo vive, et quamdiu vives vove
Ignatium Romamque diris omnibus.
Rediviva crescant odia, dum media feret
librata tellus astra, dum siccas polus
versabit Arctos, maria dum pisces bibent.
Omnia parata, Nigre? NIG. -Nihil ad iter deest,
en 91.[3] currus ater iam diu expectat foris,
aterque famulus, itineris tuti ducem
iunxi molossum: turbini aequales ferent
mox te Gehennam. ALP. -Domina terrarum, vale