SAT. * -Quis curiales perperam turbat fores? *Exit satelles
ALP. -Qui turbat orbem, Ignatius. SAT. -Testor polûm
in vincla raptum ferrea stringam seram
ni sacer amictus abstet. Alpinum vocat
sociosque praetor, caeteris necdum vacat
QUI. -Haec Roma pateris? Heccine o caelum sinis?
IGN. -Corrigere caelo quod repugnanti nequis?
Patientia leve reddit. Effraeni locum
cedamus iraeSponte subsidit furor. (/fol.24v.)
ACTUS TERTIUS SCENA PRIMA
PRAEFECTUS URBIS SENATORES DUO ALPINUS NAVARRUS MUDARRA SATELLITES
Sinistram de Sto Ignatio suspicionem ingerunt praefecto urbis Alpinus et Navarrus. Ab vno
senatorum defenditur, ab altero vellicatur. Triumphant hostes certamque sibi victoriam pollicentur.
PRAE. -Quae frons habenda fida, si frontis fidem
Loyola fallat. Gravior haud usquâ sedet
in ore cultus, maior aut vultus rigor.
Potestne tantum fronte mentiri scelus?
<MUD.> -Potest, verende praetor, atque adeo solet
iniqua mens se clepere virtutis toga.
Page:APUG 1123.pdf/42
From GATE
Revision as of 14:45, 2 April 2024 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "SAT. * -Quis curiales perperam turbat fores? *Exit satelles ALP. -Qui turbat orbem, Ignatius. SAT. -Testor polûm in vincla raptum ferrea stringam seram ni sacer amictus abste...")
This page has not been proofread