This page has not been proofread
protegere videtur, quae omnia symbola sunt Momphteae potentiae aquae inferioris Praesidis, et notae sunt imperii et dominationis. Figura verò, quae immediatè sequitur ingeniculata, calathum in capite gestans Serpente foetum, indicat averruncum Momphtaei Numinis administrum, quem ponere oportebat ad eas, quae vitae bonorumque indè resultantium ubertati insidiantur, potestates adversas reprimendas. Quae denique in ultimo plano E. continentur, trium Numninum effigies sunt, Agathodaemonis miistri polymorphi Numinis, Adnubis et Osiridis; quae cùm aliàs saepèsaepiùs expositae sint, iis non immoror.
Quae