Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/138

From GATE
Revision as of 11:57, 22 June 2023 by Kathryn Sofia Bowers (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "docent: involuta est veste linea, ad naturam eius investigatu difficilem indicatndam: bachio elevato, mandata Osiridis deposcere videtur, prompta ad exequendum, quod iusterit....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


docent: involuta est veste linea, ad naturam eius investigatu difficilem indicatndam: bachio elevato, mandata Osiridis deposcere videtur, prompta ad exequendum, quod iusterit. Figura C sacrificulum seu Hierophantam notat, qui Osiridem adiurat: nudus est, ad significandum, neminem Deoreum consortio aptum esse, qui non animum suum priùs ab omni humanarum rerum contagione abstraxerit: brachia elevata habet, ad deprecandum composita; digitis in nescio quid serpentibus simile abeuntibus, quo symbolo sanè appositè notant, operationes sacerdotum vita et spiritu plenas esse debere, ut Deorum muneribus participes fiant: Caluus est, quia capilli corporearum foecum excrementa sunt; et latibula animalium, à quibus expurgatus esse debet sacrorum mysta et latibula animalium, à quibus expurgatus esse debet sacrorum mysta et latibula animalium, à quibus exprugatus esse debet sacrorum mysta et Hierophanta Deorum confors. Mensa vasis instructa indicat, sine et Hierophanta Deorum consors. Mensa vasis instructa indicat, sine riribus et coeremoniis omnem Deorum attractionem et demulsionem irritam et evanidam essel haec enim sunt Deorum irritamenta, quibus praevia vatum dispositione accedente, tandem votorum suorum compotes fiunt. Hieroglyphica verò schemata infra triplici ordine distincta significant eas res, quibus adhibitis, Numina amica quadam cognatione
attra