Page:AKC 1655 07 22 561-038.pdf/2

From GATE
Revision as of 15:14, 30 March 2017 by Aristofane11 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Haec laeta. Nunc ad tristia. Libri illi, quos anno præterito Augustam

misimus,videntur fuisse maledicto subiecti, et iræ DEI. Causam suspicor

esse, quid, ut reor, die festo, et quidem Paschatis, fuerunt à Gaiulo
Petro colligati in falcem. Madefacti fuêre in via Augustam
versus, ut scit R.a V.a, cum iacturam aliquarum. Curavi ego Monachio
huc mitti Musurgias aliquot, et Obeliscos deinde dolui inclusos.
Hi fuere Herbipolim primùm, deinde Francofurtum, tandem huc
delati. Aperui eadem hora, qua advenit, dololium, et reperi libros
iterum omnes madefactos, et pene putrefactos. Exposui in
cubiculo meo, ut siccarentur; sed ita replerunt fœtore pulmones

et cerebrum, ut me fermè execuerint, relicto ingenti capitis

dolore, catharro, et tussi. Exposui mi alio cubiculo, sed intra
unam noctem fuerunt blattis repleti, et fermè corrosi. Sunt
ù pleraque prima et ultima librorum folia planè destructa, ac proinde
nullus volet eos emere. Si aliqua occazione, non tamen
per pestem posset socius R.a V.a mittere tria aut quatur prima
folia Musurgiæ; in quibus nimirum est titulus libri; et totidem
ulrima, in quibus est registrum; colligerem ex omnibus,
aliquod exemplaria divendenda.
Rogo iterum R.am V.am, ut cum suis libris mittat quamprimùm
meos quos tradidi P. Koler quia neq hûc, neq Herbipoli ullum
eorum in venio. Nescio etiam quomodo progrediar in Magia mea

naturali, cùm Herbipoli vix liber sit qui mihi in eum finem 

servire possit. Conabor tamen facere quod potero. Misi D. Schön
Wattero ideam mea Mechanica Hydraulico Pneumatica, eamq
imprimendam ipsius sumptibus, obtuli; sed nondum habui responsu.
D. Phemius voluit videre, et legere librum divulget meam
famam in Aula, et in urbe. Dabit et ipse operam, ut imprimatur.
Pantometrum Kircherianum est sub censura Patrum Herbipolensium.
Princeps noster ibit in Autumno Herbipolim, ibiq
morabitur per Hyemem. Dixit, non expedire ut R.a V.a divulget
secreta sua, præsertim chymica; præstare ut solis Principibus
communicentur. O si R.a V.a mitteret ad me artificiem

linguarum Principi nostro offerendum, et explicandum! quæso id faciat. Si hîc legerem Mathematicam, haberem maiorem campum

, quam Herbipoli, et iuventutem magis affectam. Sed quid faciam?
Debeo deicere P. Philippinum Colbinum deicere è nido suo, qui

valde illubenter deserit, quia maliorem nunc quidem non

habeit. Diri clamârunt: potuissent non exaudiri, et præferri petitio