Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/90

From GATE
This page has not been proofread


Cabala docuimus. Et ideò teste Porphyrio, coerulea veste indutum eum pingebant, ut caelestem illum esse significarant, et in Coelo habitare, nullius coloris, vel accidentis participem, nullo terrenae mixtionis involucro vestitum, etiamsi nobis fortasse eum suscipere videatur, et modò irasci, modò placari; quemadmodum Coelum ipsum, cum nullius coloris sit, propter intervalli longitudinem tamen, coeruleum videtur. Sed audiamus verba Porphyrii, sic enim dicit: Aegyptiorum autem Deorum symbola talia sunt: Creatorem Aegyptii Emepht (melius Hemphta) appellant, cuius imaginem in forma hominus faciunt, colore &lt;unclear&gt;coeruleo, Zonam tenentem et Sceptrum, cuius in capite pennam ponunt significantes difficilem inventu esse Creatorem, et nemini conspicuum, vivisicum etiam et Regem, et intelligibili motu circulatum. Hic Deus, inquit, ab ore ovum producit, à quo nascitur Deus, quem Aegyptii Phta, Graeci Vulcanum appellant; significatur autem Aegyptiis ovo Mundus.</unclear> Atque hanc iconem ad unguem expressam reperies in Tabula Bembina, seu mense Isiacæ interpretatione signatam literam X. differt tamen quod Deum canino capite exprimat, habet in capite globum serpente fætum et pennam, supra; brachijs dependentibus, manibus contractis velati summa vi aliquod attentaturus; Zona ad mamillam cinctus; cæterum, exceptis sæmoralibus nudus; uti in hic adiuncta figura patet penna volatum, globus serpente fœtus dominium vitalis in Mundo motus notat, nudis et subtilibus membris, nudum á cognitione humana, canino capite indicat sagacissimi mentis prouidentiam. Zona pectori circumdata, Mundi partium rectricem potentiam, velo sacro tectus est, ad insandam eius potentiam innuendam. Uides igitur verticem penna sublimem, uides Crucis ansatæ mysteriosam notam. Per pennam non solùm, ut Porphyrius vult, Deum inuentu difficilem significabant, fed quod divinæ effientiæ cognitio est ab humano intellectu remotiffima, quia sicut penna auium corpora in altum aërem, quò nos peruenire nequimus, eleuat; sic ineffabilis illa Dei effentia adeò est alta, et adeò intellectus capicitatem excedit, ut ad eam cum plena congitione pertingere nullo modo possimus; Unde et Psalmographus monstraturus quantum Diuina essentia intellectus nostri exiguitatem excedat, dicit, quod Deus volet supra penna ventorum, et posueit tenebras latibulum suum. Sanctus Dionysius Areopag. Penna, inquit, delcarat et ducendi celeritatem, et quod cæeleste est, et quod mouetur, et quod ab omni rerum terrenarum studio et cupiditate abhorrent; proptereà quod sursum seratur; penna autem leuitas, id quod nulla ex parte est terrenum, sed, totum sine admixione et grauitate, sursum effertur.
Iam quid fibi figura A velit, explicemus. Certè hoc unum ex frquentissimis hieroglyphicis reperiti, illi patebit, qui Obeliscos penitiùs contemplatus suerit, et ubique
per