Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/67

From GATE
This page has not been proofread


poris motu omnes propè figuras exprimerent, dum videlicet nunc caudam capti admoventes in circulum contortum; aeternitatem iam in spiras convolutum, sphaerarum caelestium volumina praesefert; iam in longum extensum lineam rectum, iam curuam, iam planam, modò corporis erectione normalem; iam multifario squamarum ordine, veluti totidem stellis rutilum, sibilo quoque et trifulca lingua formidandum exhibet, haec, inquam, dum contemplarentur in Serpente, eum tanquam reconditissimum praestantissimarum rerum symbolum adhibuerunt. Verùm quae et qualia per eum connotarint, vįdeamus.
Primò itaque Epies Phoenix apud Eusebium, Deum Emepht Serpente, sue Aspide significatum, his verbis docet: Draconis et Serpentum naturam ipse Tautus (uti et Phoenices ac Aegyptii) diunam putauit; spiritualissimum enim omnium animal, et igneum ab ipso traditum, Nam spiritu absque manuum aut pedum et omninò alicuius organi exterioris argumento, ut caetera videmus animalia ferri, eximiam celeritatem assequitur, variasque siguras, et formas gradiens, involuto revolutoque, uti et spirituformi, ad quam vult celeritatem, gressu facillimè praestat. Longaeuum etiam est, nec solùm senectutem cum pelle deponens reiuvenescit, sed crescit eitam in adolescentiam reductum, cumque determinatos adimpleverit terminos, in seipsum revolutum, rursum reviviscit; sicuti in sacris pariter! ipse Tautis consituit; quadpropter in sacris hoc animal, et in mysterÿs fuit assumptum, de quibus et in alÿ fuis propositionibus plura adducit, in quibus refertur, quod immortale sit, et in seipsum, ex quo prouenit, resoluatur, non etiam moriatur morte propia hoc animal, nifi violetnà percussam interierit. Hinc Phœnices ipsum vocant bonum De monem,sicuti Aegyptÿ Kneph appellant.
Aptè iraque naturam Duinam per Serpentis naturam & operationes notabant, quæ omina ex dictis patent. Hinc Græi, teste codem, Eufebio, Aesulapium salutis Numen, X Serpente referebant: Sperpens circumuolus saltis corpris et anime serens symbolum. Mundum enim contemplantes physici, cætera quidem reptilia crasissorii dicunt, et terrestris esse substanstie, Serptentem verò spritalisiimum animal asse dicunt, quod et imbellitatem corpopris exuat, et ad medicinam aptisimum essle uideatur; Nam et ad acuedum uifum innuenit phamacum, et ad reuiuiscendum herbam quandam nosse narratur. Prætereà Aegiptij Munduum significantes, Sperpentem pingunt, qui cuadam propriam depasceretur, eumque varijs maculis insignem depingenamt, de quo Claudianus.