Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/69

From GATE
Revision as of 12:50, 6 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "principales, quibus, totidem genii insident et sunt Osiris accipitrinà, Isis humaná, caniná Anubis, Mophta leoninà, Hermanubis denique ibidis facie, totius anni, Aegyptiq...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


principales, quibus, totidem genii insident et sunt Osiris accipitrinà, Isis humaná, caniná Anubis, Mophta leoninà, Hermanubis denique ibidis facie, totius anni, Aegyptique Tutelares; pennas in manu habent, ut iis occultum agitationis motum innuerent, atque hosce veluti temporis moderatores, rerumque omnium totius anni decurso in inferiori Mundo nascentium tutores, conservatoresque coluerunt; quid veró propriè per 5. istius anni tutelres, sen Deorum natales indicetur, Plutarchus scite docet: Rhea aiunt occulté cum Saturno congresae, Soli, qui id flagitium deprehendisset, imprecatum fuisse, ut neque in mense, neque in anno pareret. Mercurium amore Dea captum tum cum ea congressum. deinde in ludo cum Luna victorem septuagesimam partem cuiusuis diei abstulisse, ac 360. diebus adiecisse, qui 5. dies nunc ab Aegyptiis misi à Graecis apagomenae id est adiectii vocantur, et natales veluti Deorum festa agunt. Genium aquarum, Mophta dictum, hoc est, à moi et ptha, quorum illud aquam, hoc copticè Deum sive Genium notat. Aërem verò exprimunt per sibilum Serpentis iacentis, et