Perillustris,et Reverendissime Domine. Revertenti in Lithuaniam Nuncio Amplitudinis suae, quem nescio, an per errorem Secretarius meus Benedictum Voinam vocari mihi dixit, litteras dedi perbreves, ut officium dumtaxat salutationis implerem. Addo nunc alteras, ut currentem provocem ad incitati�s currendum. Cognovi siquidem ex litteris Nuncii Apostolici apud Serenissimum Regem Poloniae residentem Amplitudinem tuam, praeter alias boni propositi cogitationes cordi pietatis tuae a Domino inspiratas, cogitare de collegio Vilnae erigendo, pr� natione Ruthena in fide catholica retinenda. Pro tam bone primordio pastoralis solicitudinis ago Deo nostro gratias immortales; et quemadmodum gaudeo, ut debeo, tam bonuh propositum, ita hortor Amplitudinem tuam, ut illud re ipsa celeriter, alacriterque perficiat. Accepi quoque ab Abbate Comuleo, qui ante multos annos ex Moscovia rediens Vilnensem episcopatum obiter visitavit, quod illi ab Apostolica Sede fuerat iniunctum, utilissima decreta fuisse confecta, atque in istam Ecclesiam deposita. Intelligit profecto prudentia tua, etiam me tacente, quantum sit necessarium ad bonum Ecclesiae regimen, ut decreta utilia executioni mandentur. Haec mihi hoc tempore scribenda esse duxi, non quod de vigilantia pastorali tua ulla ex parte diffidam; sed ut, quod Amplitudo tua per se libenter facit, me laudante et cohortante, libentius faciat. Multa hic de tuis virtutibus magnifice praedicantur: malora etiam ab omnibus in posterum sperantur. Vale, Praesul optime, meque tibi addictissimum precibus apud Deum iuva. Romae die 8 Septembris 1600.
Page:EBC 1600 09 08 0117.pdf/1
From GATE
This page has been proofread