Page:APUG 0385-B.pdf/121

From GATE
Revision as of 23:36, 4 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


filiorum israel in ingressu palestinae: deinde ipse
accingetur retrorsum id est in reditu rursum accingere se
ad bellum, et expugnabit calcaneum id est illas gentes,
quas inveniet pugnantes cum suis.
v. 20. panis Aser dicitur pinguis, quia abundabat oleo terrae
eius. unde dicitur deuteron 33. Aser intinget in oleo pedem suum.
v. 21 Nephtali cervus emissus dans eloquia pulchritudinis.
exponitur communiter de Baruch, et Debora, qui
erant de tribu Nephtalium, et Baruch more cervi
fuit velox, et timidus. non enim volebat esse dux
belli, nisi Debora adesset, et tamen celerrime bellum
confecit: Debora eloquentissima fuit. Mystice ad
christum referuntur, quia in terra nephtalium praecipue
docuit
---page break---