Page:FC 1042.djvu/358

From GATE
Revision as of 16:13, 31 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 171v



sic distinxissem, ego sensi quasi responsum in meipso dicens: aTu quidem optasti deponi de cruce antequam sis mortuus; Xpus. autem ipse in cruce sua mortuus est. Quare igitur et tu non incipies uelle mori in ipsa tua hac cruce? Sed tu uelles solum corripi et emendari, ut in eadem uita pK>ssis renouari. Uiuiflcatio enim spiritus tui, quantum ad consolationes accidentarias, quas tu solum adhuc percipis et sentis, illa, inquam, uiuiflcatio tua fuit in laetitia quam accipiebas ex eo quod sentires te deuotum ad Deum, in te non ita male inclinatum iuxta ueteris Adae conditiones, et dum uideres aliquem fructum manuum tuarum, de quo posses edere tu, et uidentes opera tua bona. Nunc iam opta mori huic tuae uitae, quia nimium inconstans atque mutabilisest. 279. Ei autem bene mori non poteris nisi per mortem crucis, huic uitae contrariam, quae est in his tribus sequentibus: primo, ut ex animo in hoc obdormias quod nullam

_______________