Page:FC 1042.djvu/353

From GATE
Revision as of 10:53, 29 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 169r



qualem viderunt sancti Patres, qui erant in limbo, et illi etiam qui purgabantur, quum descendit ad inferos. Dum etiam considerarem exanimatum corpus Xpi. in sepulchro, unitum tamen diuinitati, ego habui magnum desiderium, quo petebam ueram quandam exanimationem ab omni ui peccati, uanitatis et erroris, et gratiam qua possim uiuificari a Deo, per lesum Xum. Dominum nostrum, qui surrexit a mortuis. 272. In die sabbati, quae est uigilia Paschae ’, ego inueni quasdam optimas considerationes circa illos duos articulos fidei; «Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis» *. Datum est quoque mihi, iuxta hoc, optare aliquid pati pro Xpo., ferre crucem meam quotidie, mori peccato ac mundo, sejjeliri in priuatio-ne

_______________