Page:FC 1042.djvu/244

From GATE
This page has not been proofread



f. 114v



nobis expediat non affici magna deuotione; oportet enim ut cum parua gratia discamus operari, seu (ut alio modo loquar) cooperari paruae gratiae Dei, ut exerceatur id quod in nobis est et ex nobis. Vult igitur frequenter Deus ut cum paruo adiutorio gratiae nitaris seruare saltem aliquod uiuum desiderium, aut aliquem bonum nisum intentionis tuae ad aliquod opus, aut ad aliquem spiritualem fructum faciendum. Dat quoque quandoque aliquem timorem bonum, cuius continuatio saepe melior est quam aliquis feruor magnae deuotionis. Non enim oportet ut magni faciamus solam de-uotionem, sed etiam desiderium et inquisitionem eius, et etiam dolorem quod ipsam non habeamus; in quibus, tanquam in seminibus optimis, crescendum est usque ad messem fructus. Bonae ergo sunt illae inquisitiones spiritus, illae petitiones et pulsationes,

_______________