De scriptoribus ecclesiasticis
p. 130
ctatus est.
Vide epistolam Possessoris ad Hormisdam & responsionem Hormisdae in ipso opere Ioannis Maxentii.
Scripsit autem Maxentius contra epistolam Hormisdae, negans illam esse Hormisdae, ne videretur contra summum pontificem scribere, sed reuera negari non potest, epistolam illam vere esse Hormisdae.
[174.]
De S. Auito Alcimo – 520
Avitus Alcimus episcopus Viennensis vir nobilissimus, sanctissimus, & doctissimus, floruit temporibus papae Hormisdae a quo vicarius in Galliis constitutus est, ut constat ex epistola Hormisdae ad ipsum.
Multa scripsit & versu & soluta oratione, ut docent Gregorius Turronicus libro 2 cap. 34 & Ado Viennensis in Chronico.
Ego solum legi libros quinque metrice scriptos in Genesim & Exodum & librum De castitate, ad sororem, plane grauissimos & venustissimos, qui extant in Bibliotheca sanctorum Patrum editione 2 tomo 8.
[175.]
De Boëtio Seuerino – 520
Boëtius Seuerinus, vir clarissimus, senator & consularis, floruit tempore Theodorici regis Italiae, nam ad ipsum Boëtium extat epistola regis Theodorici, quae est quadragesima quinta libri primi apud Cassiodorum.
Scripsit multa de re philosophica & theologica, ac ut philosophica, omittam, scripsit librum unum De Trinitate ad Symmachum socerum suum.
Item librum De unitate Trinitatis.
Item librum unum De duabus naturis Christi aduersus Eutychetem.
Item librum unum De fide ad Ioannem diaconum.
Item De consolatione philosophiae libros quinque, partim carmine, partim prosa, eruditissimos.
Obiit capite obtruncato iussu Theodorici regis anno Domini 521 Papiae.
[176.]
De Dionysio exiguo – 525
Dionysius exiguus natione Scytha, sed moribus Romanus, quemadmodum cognomento Exiguus, sed doctrina & sanctitate maximus, vixit tempore Theodorici regis Italiae, & successorum eius, nam anno 527 scripsit Cyclum Paschalem & omissa profana numeratione annorum ab imperio Diocletiani impii persecutoris, numerare coepit ab incarnatione Domini Iesu Christi.
Scripsit praeterea Collectionem sacrorum canonum ex conciliis ecclesiae catholicae, quem postea imitati sunt Martinus Bracarensis & Cresconius.