Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/139

From GATE
Revision as of 10:49, 19 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 121



opustula, teste Gennadio in libro De viris illustribus. Sed opera superiora scripsit ante episcopatum, in episcopatu enim ob nimiam superbiam reprehenditur a sancto Leone papa in epistola ad episcopos per Viennensem prouinciam constitutos, postea tamen resipuit, & multis virtutibus clarus sancto fine quieuit.


[150.] De sancto Prospero Aquitano – 460

Sanctus Prosper Aquitanus Hilarii aequalis & S. Leonis quondam notarius, episcopus fuit Rhegiensis in Italia, vel in Gallia. Scio passim existimari sanctum Prosperum fuisse episcopum Rhegii in Aemilia Prouincia Italiae, sed ego suspicor, episcopum fuisse Rhegiensem in Prouincia Prouinciae suffraganeum archiepiscopi Aquensis, nam video sanctum Prosperum subscripsisse in concilio prouinciali Vasensi & Carpentoratensi, quod argumentum est, illum fuisse episcopum in prouincia Galliae. Praeterea sancto Prospero successit in episcopatu Faustus Rhegiensis: omnes autem Faustum, episcopum Gallum faciunt, non Italum, ac dicunt metropolitano Aquensi subiectum, non Rauennarensi, cui subiectus est episcopus Rhegii in Aemilia. Sed quicquid de hac re sit (nihil enim definio) sanctus Prosper multa praeclare scripsit pro gratia Christi contra Pelagianos, seque S. Augustinus discipulum & defensorem acerrimum demonstrauit.

Scripsit libros tres De praedictionibus & promissionibus Dei.
De vita contemplatiua, alios tres.
De vocatione gentium, duos.
De gratia & libero arbitrio ad Ruffinum.
Responsiones ad capitula obiectionum Gallicarum, Vincentianarum & Genuensium.
De gratia Dei contra Collatorem, 1.
Librum sententiarum S. Augustini, 1.
Librum De prouidentia Dei, 1
Epistolam unam ad sanctum Augustinum de praedestinatione.
Commentaria in Psalmos a centesimo usque ad centesimum quinquagesimum.
Librum Epigrammatum, inter quae est Carmen contra ingratos.
Chronicum Eusebii & S. Hieronymi continuauit.

Obseruatio:
Gennadius in libro De viris illustribus scribit, epistolam illam celebrem S. Leonis ad Flauianum contra Eutychem, existimari a sancto Prospero fuisse scriptam. At certe si ulla epistola sancti Leonis est, illa omnino est, siue stilum, siue doctrinam Leonis att􏰁endas.
Libri De vocatione gentium tribuuntur etiam sancto Ambrosio, sed