Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/47

From GATE
Revision as of 09:58, 10 February 2017 by Visconti08 (talk | contribs)
This page has not been proofread


luxuriantis Naturae Cimelia, Conchas, Ostrea, Murices, omnisque, Conchyliorum generis species, in tanta quantitate, tamque variata copia, ut totas maris divitias in compendium redegisse videatur, quae scrupolosius describere si intenderem, proxlus nimium forem. Quare ne in aculeatos anstractus , et scopulus impingam silenter me subduco, è nobilioribus solum nonnulla attigenda censui.
Sunt itaque primo loco aliquot Purpurae; hoc nomen sortitae quod Principium aulis sint gratissimae, et frequentes; aliae sunt turbinatae, et in mucronem gracilescentes; aliae tuberculis, et multa colorum aspergine variae: quaedam ex candido rubescentes, superficie levi, et tersa, marmori Pario haud absimiles; nonnulae asperae, rugosae, et in varios anfractus discretae; multae in spiras detortae, aliquae in helices convultae, tandemque in cuspides abscendetes.
Secundò Murices complures Purpuris non absimiles, excellentissimorum Conchyliorum species sunt, ex quorum humore, seu sanguine praestantissimus tingendi color elicitur. Sunt hae plerumque turbinatae, et longos aculeos habent forinsecus; in parte vero interiori ex albo purpurascunt; est eorum testa gravis, solida dura, multisque cuspidibus horrens. Sunt quaedam leves etiam in modum marmoris striatae et maculosae, labio patulo et in modum canalis aperti diductae.
Tertiò sunt Turbines ωσμορφοι quorum testae in multa volumina plurimis undique tuberculis exstantibus diducuntur.
Quartò Turbines Anonymi, Conchylia sunt tuberosa, et anfractuosa, striata partim, partim rugata, maculosa variâ trincturâ.
Quintò, hic reperiuntur Trochi Nilotici albi in mucronem definentes.
Sextò, Cochlae pentadactylae, cum quinque aut pluribus acutis appendicibus, quendam turbinatas testas habent, quaedam caelatura sunt inaequales, scabrae, rugosae, non paucae claviculatim intortae umbilicata cylindroides.
Septimò, reperies hic plurimas Pinnas, seu Buccinas, aut Papiliones marinos. Ostraceum genus est, quod tenui, sed duro exstrinsecùs aspero, instrisecus tersum, et aliquantum rusescens sub marinis rupibus adhaeret, ac lanugine quadam dotatur, quae maxima vi attractiva humiditatis pollet. Denique visitur hic maxima copia Concharum margaritiferarum, quarum aliquas extrinsecus scabrosa squama circumvestit, aliae verò ab his separatae, tum intrinsecus tum estrinsecus argenteo Perlarum fulgore splendent. Cernitur hic etiamo Ala Hirundinis marinae grandis admodu, et acervus rerum impetritarum, quarum formam petricus succus in saxa congelavit, ut sunt ossa, tum humana, tum aliorum animalium, atque huiusmodi complurima. Superbiunt hic Corallini rami, et est pars rupis ex fundo maris, et coralliferis plantis nec non monstruosis arvoribus conferta. Animalium terrestrium exuvic nonnullae hic reperiuntur, inter quae primo loco ponenda videtur Iguana Mexicana. Animal est, quod equidem inter fluidi elementi partus, non autem inter terrestris glebae foetas refere posset, cum more Piscium natet subque aquis degat. Moreque quadrupedum, veprium, herbarumque inter aroboreta vagabunda luxuriatur; arbores scandit, ac forma Crocodilo similissima est, solo cutis colore, qui in atrum inclinat, et duritie, utpote quae sine squamis tersa est, dissert, modo scilices serpentum maculosa, et tersa; fecundum dorsi longitudinem