aereae naturae. Aestiva, ,
,
, esse, ut aestatem, calida & sicca, ideoque ignea: Autumnalia,
,
,
, esse, ut autumnum, frigida & sicca, ideoque terrea: Hyemalia denique
,
,
, esse, ut hyemem, frigida & humida, ideoque aquea.
Longe aliter sentit cum Aegyptiis & Arabibus de natura Signorum P. Kircherus hic, & in Oedipo Aegyptiaco Tom. 2. Classe 7. Cap. 5. Ubiait, Signum esse igneum calido-siccum, Signum
terreum frigido-siccum, Signum
aerum calido-humidum, Signum
aqueum frigido-humidum. Iterum Signum
esse igneum calido siccum, Signum
terreum frigido-siccum, Signum
aereum calido-humidum, Signum
aqueum frigido-humidum. Demum Signum
esse igneum calido-siccum, Signum
terreum frigido siccum, Signum
aerum calido-humidum, Signum
aqueum frigido-humidum.
Haec si vera essent, utique non e Signorum natura specifica proficiscerentur, sed a vario ipsorum respectu Terrae situ, a Solis & Planetarum ad illa accessu ac recessu, a mixtione cum aliis stellarum effluviis, aliisque ab accidentibus. Certissimum enim est, & multorum iam annorum, post susceptas Europaeorum in Orientem ac Occidentem navigationes, atque iisdem locis diurnas commemorationes, experientia stabilitum, dum Sole apud nos in Leone aliisque Borealibus Signis existente, intollerabiles sentiuntur aestus, apud Antipodes atque Antoecos frigore omina rigere. Aliae ergo qualitates Signis eisdem attribuendae sunt apud nos, aliae apud alios; quae cum aliam atque aliam in iisdem Signis naturam, si secundum se spectentur, arguere nequeant, verum erit, quod diximus.
Verum ut Lector videat, quantum discriminis inter utramque sit sententiam, & quam parum fortassis utrique fidendum, inspiciat sequentes Tabellas, quarum tres priores desumptae sunt ex Magino & Argolo in Introductione ad Ephemerides; quarta est illa ipsa, quam Auctor Organi affert tum loco citato ex Oedipo, tum in Arte Magna Lucis & Umbrae Lib. 6. Par. 3. Cap. I.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/853
From GATE
This page has been proofread
![](/mediawiki/images/thumb/9/93/Organum_mathematicum_libris_IX._explicatum_%281668%29.djvu/page853-1024px-Organum_mathematicum_libris_IX._explicatum_%281668%29.djvu.jpg)