Page:FC 1042.djvu/60

From GATE
This page has not been proofread



f. 22v



concipiatur quaelibet pars principalis talis officij, aut horae, per se cum magno desiderio figendi in ipsis[1], siquis sibi ipsi diceret, tu debes recitare primo illum psalmum, 2o. illum, 3o. illummet[2], et cum tali consideratione ingredi officium[3] incipere. Item finito officio procurare non exire[4] inde spiritum[5], saltem desiderio[6], sed perseuerare quantum poteris[7] in reflexione[8], ita ut non exeat foras totus homo. Prodest ei enim[9] occupato[10] in alijs ante siue post officium procurare saepius exire quantum[11] poterit[12], et distrahi, cogitando, et desiderando illa, quae faciunt pertinentque ad officium dictum, uel dicendum. Quoniam qui[13] non desiderat[14] orare, nisi quando adest tempus

_______________

  1. ipsis] add. sicut MF
  2. illummet] illum et add. etc. MF
  3. officium] officiumque MF
  4. exire] escire MF
  5. spiritum] spiritus MF
  6. desiderio] desiderium MF
  7. poteris] potueris MF
  8. reflexione] reflectione MF
  9. ei enim] etiam MF
  10. occupato] occupatum MF
  11. quantum] quantumque MF
  12. poterit] poteris MF
  13. Quoniam] Qui enim MF
  14. desiderat] desiderant MF