Reverende in Chro(?) Pater
Pax Christi
Etsi summa ...... dignitas me multum a scribendo deterreat cum tamen R.P. Deblprhe(?) hasce meas literas deterendas manuque propria reddandas(?) ultro receperit, ausus sum sperare fore, ut eas R. V. a tanto viro redditas, benigne toleraret, quas aliunde repudiare atque abicere iure potuisset(?). Dabit itaque mihi hanc veniam R.V. ut ei quam possum maximas referam gratias; Usi(?) enim Rav(?) O.rera(?) prestantissima dortissimos(?) ipsos Europa totius adiuvare atque instituer possint, atque ex iis velut ex communi et publico fonte(?) scientiarum(?) omnia atque artium gratissima pocula haurire quisque possit, nullum tamen ausim dicere, plures me haustus excepisse, aut saltem [tante] conatum excipere. Tanta ... ego in legendis suis voluminibus perfundor voluptate, ut nonnullis timendum videretur, ne nimia in iis iucunditate allertus cetera omnia omitterem. Itaque cuius ego miras sententias quam(?) frequenter audio, eundem ego tandem alloqui per litteras aggresssus (?) sum, ut deinceps, ad Eruditissimum solertissimumque nostra..(?) tempu ta.is(?) virum literas aliquando dedisse(?) me, possim gloriari, quod certe Re. V. benigne daturam(?) mihi confido. Mitto ad R.V. Gallicum quoddam Triphonium quod a quopiam e nostris patribus compositum est. Id a peritis hic summa approbatione exceptum est, atque Musurgia sua preceptorum in ..... redactorum epitomen iudicatum. Quibus suffragiis si Re V.approbando accesserit, sat scio nihil ulterius ab authore(?) expetendum fore. Si Ra V. vellet indigitare .... Negnard (qui sum Patribus deputatis Romam profertur est) volumen aliquod musica in sua ....rgia, pergratum sene et mihi et plurimis aliis fureret(?). Si preterea novum aliquod Rv.(?) opus in lucem prodierit, dabit operam ut tum aliisvoluminibus, qua huc Roma transferentur, etiam illa mittantur. Multa enim pollicetur de arte magna gravium et levium, de Merhanira(?) stenogr.(?) sse.(?) quorum nos hic in desiderio sumus. Interim vero ego Deum(?)O.M. deprecarinon non cessabo, ut R.V. vitam diu beatam conservet
Page:AKC s.d. 563-217.pdf/1
From GATE
Revision as of 19:42, 21 September 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs)
This page has not been proofread