Page:AKC 1630 12 27 567-243.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:27, 16 June 2021 by Elvira González Asenjo (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Reuerende In Christo Pater
Pax Christi

Anni omnino tres Súnt à qúibus Rª.Vª. rescripsit ad Theorema quoddam meúm de
centro graúitatis partiúm circúlis, illud qúe refellere visa est inuentâ numerorum subsidio
instantiâ quâdam, quae si vera fuisset non tantúm propositionem meam Sed pleraqúe
geometriae fundamenta subruere potuisset. Nil id temporis respondi, quod dúbitare
minime possem, quín error ante Se aperúisset R.as. V.as quám litteras eius meas in manis
venissent. Contrarium tametsi accepi ex Vltimis P. Gregoriÿ à Sto. Vincentio litteris
quí ait vno abhinc anno sibi a Rª.Vª. significatúm, quod dicti Theorematis examen
ac refutationem ad me yndem misisset, Hac de caúsa, túm etiam quod me P. Gregoriús
vrgeat ut inuentiúm illud typis edendum cúrem, mitto Rª. Vª. Exemplúm litterarúm
suarúm, qúas super hac re abhinc triennio ad me dedit, ysqué responsum subiungo,
quó eam quam moúerat difficúltatem omninò ut opinor, enerúo me unquam minus
quam hoc tempore de eius veritate dúbito, quod firmis ac nomine suspectis demonstrationibus
mihi dudum probata, quae non simel à me etiám post interuallúm expensae,
nihil praeter fidem ánimo ingeserunt; qúo vero secúrior esset viris aliquot
doctisimis et in rebus geometricis versatis eas didi excutiendas quorúm
censuras his adiúngo, é quibus Rª.Vª. nihil praeter veritatis confirmationem haurire
volo, que veró in rei eandem addúnt ipsorúm in me beneúolentiae adscribere. Inter
illos est D. Joannis Anfussius genuensis Illus.mo. Núntio Apostolico à cúbicúlis
qúi Apollonij Pergaey libros tactionum et inclinationúm facilioribus quam ante hac
praestitum sit demonstrationibus instauraúit. Quod de Arithmeticae praesidio in
discutendis demonstrationibus Rª.Vª. asserit, é meo omnimo est sensu ac probe scio non
raró erroris detegi, quos geometrici Paralogismi cautiús occúltarunt. Sed alterúm in
hoc negotio me torqúet incommodum, qúod cum plerumqúe aut maximi númeri, aút
tabularum abaci sint adhibendi, quorum hi ob emendarum asymmetriam saepe vero
proximi tantum, illi ex operationum prolixitate errori leuiter obnoxii, quas si retexere
propositum fuerit, examen ipsum primo opere nihilo minus impeditunt videbitur
ad hoc tamen Tribunal stiti aliquando demonstrationem meam, milliúsqúe conúictam
errores absolui. Existimavit praeterea Rª. Vª. Me progressionis alicúiús vestigia
inscritum, P. Gregoriy more, quarum ut infinita sic saepe inútilis via est. Earum
sane viri si eâ quâ par est caútela adhibeantúr, eximiam puto, in occultissimis
veritatibus vestigandis, non esse tamen cuius suis hoc opús, sed eorum dumtaxat
qúi in hoc labyrintho dudum versati, diverticula norúnt, que á recta via possint