Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/6"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
Ignatium concitavit, non dubitavimus eum
 +
toties in scenam producere orisque humani lineamentis vestire. Angelum ei opponimus tutelarem, cuius peculiari ductu mali Daemonis conatus profligatus fuisses et causae gravitas et praeclara viri sanctimonia perfundant. Tribuimus vero Sancto Ignatio cultum paulo nitidiorem et scenae magis accommodatum. Nondum enim confirmata Societate forte tum ipse tum eius socij <mihi> a vulgari sacerdotum saecularium cultu discrepabant.
 +
Denique offendetur non nemo forte, incruentum drama ac minus flebile, specioso Tragoediae titulo insignitum esse, sed parvum profecto vel ad eruditae firmamentum autoritatis (sic), vel ad gravissimi ipsius argumenti robur animadvertit. Definitur Tragoedia a Theophrasto heroicae fortunae permutatio, quam hic post evolutas ambages nodosque fraudum explicatos contigisse constabit.
 +
Agebatur de sanctissimi herois capite et perenni infamia, deque novi ordinis ad maxima quaeque adeo electi extirpatione in primis incunabulis: erat enim in extremi aleam discriminis adducta causa, at nisi opportunum auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi verum conversiones omnium Tragico aptissimas cothurno censuerint. Certe multas antiquorum probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus numero, si felicem exitum escludat Tragoedia , et protagonista cruentari sanguine debeat. Sufficit igitur ad Tragoediae nomen ac dignitatem si protagonista eo labatur calamitatis, ut a iustis verum aestimatoribus habitus fuerit commiseratione dignus. Adde permutatam Sancti Ignatii fortunam cum miseranda adversariorum clade quae ad finem atque institutum Tragoediae facere haud <parum> videtur.
 +
Vale benevole Spectator ac plaude.

Revision as of 07:27, 4 May 2024

This page has not been proofread


Ignatium concitavit, non dubitavimus eum toties in scenam producere orisque humani lineamentis vestire. Angelum ei opponimus tutelarem, cuius peculiari ductu mali Daemonis conatus profligatus fuisses et causae gravitas et praeclara viri sanctimonia perfundant. Tribuimus vero Sancto Ignatio cultum paulo nitidiorem et scenae magis accommodatum. Nondum enim confirmata Societate forte tum ipse tum eius socij <mihi> a vulgari sacerdotum saecularium cultu discrepabant. Denique offendetur non nemo forte, incruentum drama ac minus flebile, specioso Tragoediae titulo insignitum esse, sed parvum profecto vel ad eruditae firmamentum autoritatis (sic), vel ad gravissimi ipsius argumenti robur animadvertit. Definitur Tragoedia a Theophrasto heroicae fortunae permutatio, quam hic post evolutas ambages nodosque fraudum explicatos contigisse constabit. Agebatur de sanctissimi herois capite et perenni infamia, deque novi ordinis ad maxima quaeque adeo electi extirpatione in primis incunabulis: erat enim in extremi aleam discriminis adducta causa, at nisi opportunum auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi verum conversiones omnium Tragico aptissimas cothurno censuerint. Certe multas antiquorum probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus numero, si felicem exitum escludat Tragoedia , et protagonista cruentari sanguine debeat. Sufficit igitur ad Tragoediae nomen ac dignitatem si protagonista eo labatur calamitatis, ut a iustis verum aestimatoribus habitus fuerit commiseratione dignus. Adde permutatam Sancti Ignatii fortunam cum miseranda adversariorum clade quae ad finem atque institutum Tragoediae facere haud <parum> videtur. Vale benevole Spectator ac plaude.