Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/13"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 23: | Line 23: | ||
Age, dormientem suscita: evigilet furens<lb/> | Age, dormientem suscita: evigilet furens<lb/> | ||
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,<lb/> | Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,<lb/> | ||
− | 7. <ref>7.Recipit se in angulum Nigrius</ref> hac incoquente Furia quam liquit face.<lb/> | + | 7.<ref>7.Recipit se in angulum Nigrius</ref> hac incoquente Furia quam liquit face.<lb/> |
<center>Scena tertia<lb/> | <center>Scena tertia<lb/> | ||
ALPINUS MUDARRA NIGRIUS<lb/> | ALPINUS MUDARRA NIGRIUS<lb/> |
Revision as of 17:12, 22 March 2024
auras relinquere: nomen ignitum horreo.
Heu, trifida caeli tela moderator vibrat. 5.[1]
Abite praedae, regna quae domui Stygi
Loyola reddat aetheri 6.[2]; tellus, vale.
NIG. -Crudele caelum, numen implacabile!
Ludimur inanes, ludimur, frustra leves
bellamus umbrae: perdat ut miseros nihil
molitur Orcus, propera quin Numen paret
remedia. Video dira fatorum omina,
video, pius Loyola, Lutherum impium
sub antra Lethes ima praecipitem dabit.
Quid ergo? Superis dabimus evicti manus?
Superi gementes ante Cocytum bibent!
Adhuc superstes triste consilium coquit
Alpinus; audax ille fugitivae geret
vices Erynnios. Hominis vicit scelus
subinde, robur omne, quod Ditis nequit.
Nil linque inausum, si potest, scelerum hoc duce.
Loyola pereat; sin minus, pereat malè
Alpinus! Orcus impium iuxta ac pium
sitibundus haurit. Fuerit hoc ipsum satis
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.
Age, dormientem suscita: evigilet furens
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,
7.[3] hac incoquente Furia quam liquit face.
ALPINUS MUDARRA NIGRIUS
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi
aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente
vero Mudarra componit animum et ad fraudes
se accingit.