Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/3"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "sad")
 
 
(6 intermediate revisions by 3 users not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
sad
+
[[Category:APUG 1053 pages]]
 +
corpore et spiritu constituta produceretur, ceu Mundi dominus<lb/>
 +
bonis in Mundo contentis productisque uteretur, atque<lb/>
 +
adeo Mundi producti finis homo sit; omnia autem in Mundo<lb/>
 +
a sapientia Dei producta, veluti totidem sint media ad<lb/>
 +
finem incomprehensibili Dei sapientia ordinata et disposita.<lb/>
 +
Quemadmodum vero Mundi finis homo est, ita Deus<lb/>
 +
Optimus Maximus Conditor omnium finis est ultimus<lb/>
 +
hominis, et omnium quae in Mundo sunt; ut nimirum homo<lb/>
 +
in Mundi centro constitutus, atque innumerabilem<lb/>
 +
rerum conditarum varietatem et multitudinem<lb/>
 +
contemplatus, tandem in desiderium Conditoris exardesceret,<lb/>
 +
eumque ex se et sua natura invisibilem per ea<lb/>
 +
quae facta sunt inveniret diligentius, invento per<lb/>
 +
amorem connecteretur ardentius, tandem ei connexus<lb/>
 +
post beneplacita Deo opera eo aeternum per <unclear>beatificae</unclear><lb/>
 +
visionis fruitionem in patria gauderet unitius;<lb/>
 +
ut hoc pacto sempiterna illa pulchritudo et bonitas ad<lb/>
 +
extra haberet, qui illam admiraretur, condignisque<lb/>
 +
laudibus, in hac quidem vita per fidem, spem, et charitatem<lb/>
 +
bonorumque operum <span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">abundantiam</span>; in altera, per<lb/>
 +
visionem apertam aeternum glorificaret. Amor enim<lb/>
 +
ad extra esse non poterat sine amabili suo correlativo;<lb/>
 +
est enim amor etiam in divinis ita reciprocus, ut<lb/>
 +
Deus non amaret, nisi se amari pariter super omnia<lb/>
 +
praevideret; impossibile autem est Deum non amare;<lb/>
 +
ergo datur terminus amoris non tantum in Deo ad intra,<lb/>
 +
qui filius est, et Spiritus Sanctus ab utroque et<lb/>
 +
Patre et Filio per reciprocum amorem spiratus, sed<lb/>
 +
etiam ad extra: vidit enim Deus omnia quae fecerat<lb/>
 +
et erant valde bona; si bona, ergo amabilia, tanto quidem<lb/>
 +
maiori amore digniora, quanto secundum perfectionis<lb/>
 +
gradum erant nobiliora: Amat itaque omnia<lb/>
 +
primario in se et propter se. deinde omnia quae Mundi<lb/>
 +
ambitu continentur propter eum, propter quem fecerat
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:23, 5 June 2024

This page has been proofread

corpore et spiritu constituta produceretur, ceu Mundi dominus
bonis in Mundo contentis productisque uteretur, atque
adeo Mundi producti finis homo sit; omnia autem in Mundo
a sapientia Dei producta, veluti totidem sint media ad
finem incomprehensibili Dei sapientia ordinata et disposita.
Quemadmodum vero Mundi finis homo est, ita Deus
Optimus Maximus Conditor omnium finis est ultimus
hominis, et omnium quae in Mundo sunt; ut nimirum homo
in Mundi centro constitutus, atque innumerabilem
rerum conditarum varietatem et multitudinem
contemplatus, tandem in desiderium Conditoris exardesceret,
eumque ex se et sua natura invisibilem per ea
quae facta sunt inveniret diligentius, invento per
amorem connecteretur ardentius, tandem ei connexus
post beneplacita Deo opera eo aeternum per beatificae
visionis fruitionem in patria gauderet unitius;
ut hoc pacto sempiterna illa pulchritudo et bonitas ad
extra haberet, qui illam admiraretur, condignisque
laudibus, in hac quidem vita per fidem, spem, et charitatem
bonorumque operum abundantiam; in altera, per
visionem apertam aeternum glorificaret. Amor enim
ad extra esse non poterat sine amabili suo correlativo;
est enim amor etiam in divinis ita reciprocus, ut
Deus non amaret, nisi se amari pariter super omnia
praevideret; impossibile autem est Deum non amare;
ergo datur terminus amoris non tantum in Deo ad intra,
qui filius est, et Spiritus Sanctus ab utroque et
Patre et Filio per reciprocum amorem spiratus, sed
etiam ad extra: vidit enim Deus omnia quae fecerat
et erant valde bona; si bona, ergo amabilia, tanto quidem
maiori amore digniora, quanto secundum perfectionis
gradum erant nobiliora: Amat itaque omnia
primario in se et propter se. deinde omnia quae Mundi
ambitu continentur propter eum, propter quem fecerat