Page:APUG 1053.djvu/94

From GATE
This page has not been proofread


firmisse, etiam cum sanguinis profusione eam testari,
paractus sim; video quoque multos sanctos, et devotos Dei
Servos id capere non potuisse; Itaque te rogo, Cosmiel,
ut quantum angusta mentis meae tenuitas capere potest,
ex te intelligam.
Cosmiel. Certum, et de fide tenere debes, Christum Theantropum
tormenta haec immensa vere et realiter prohumani
generis salute sustinuisse, et talia quidem, et tam
excessiva, ut nullus hominum unquam inventus sit, sive
corporea, sive intrinseca spectes tormenta maiora, immaniorque
sustinuerit; et ne dicam de corporeis tormentis,
de quibus omnes Asceticae disciplinae Magistri innumera
Volumina ediderunt. Sed video, quid te premat!
Anima Christi, quae quoad superiorem animae partem
a primo conceptionis suae momento Deum clara et beatissima
Dei Visione fruebatur; quomodo, inquam, dicere
potuerit; Tristis est anima mea usque ad mortem;
quanta autem, et quanta fuerit Animae eius angustia,
quam stupenda et ab omnibus saeculis inaudita, sacratissimi
sudor sanguinis ex toto corpore effusus, sat
superque demonstrat, cum tanta tristitiae plenitudine,
quae Angelica quoque consolatione indigebat, uti sacrum
testatur Evangelium, admittere non recusavit; Quomodo
in eo puncto summa beatitudo, gaudium ineffabile
et tristitia una consistere potuerunt, mihi explices
velim.
Cosmiel. Magna sane et altiora humani ingenii capacitate
a me quaeris; Sunt haec Omnipotentis arcana
quae non nisi per fidem attingi queunt, neque comprehendi
possunt nisi in aeternae felicitatis patria; Nam
nos tametsi in quantum ad Divinae essentiae rationem
plene non comprehendamus; earum tamen intuitiva praesentia