Page:APUG 1053.djvu/90

From GATE
This page has not been proofread


in precibus, et orationibus ad eum dolente animo fusis benigne
exaudiret, et hoc ipso corda nostra in eo, qui nos
tantopere dilexit unice fixa haererent, et ut ei, qui est
summum bonum nostrum reciproci amaris pignus reddituri,
illam beatam felicitatem, de qua hucusque egimus,
adipisceremus. Quod ut quam optime fiat, hic pronuntiata
quaedam ex Sacrae Scripturae eloquiis deprompta
supponemus, ex quorum consideratione in nobis Mundi,
Carnisque amor, ope divino penitus exarescat, extergatur, pereat.

Sententiae


De rerum in omnibus in hoc Mundo Vanitate.


Nemo periturarum rerum vanitatem melius quam
mortalium sapientissimus experimento in semet sumpto
congnovit; quam si quis penitus sibi impresserit,
is sane nullam in hoc mundo felicitatem, nisi solius
Dei ultimi finis nostri acquistione fundatam comperiet.
Sic itaque dicit Sapiens:
1. Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas: quid habet
amplius homo de universo labore suo, quo laboret sub sole.
2. Cunctae res sunt difficiles, nec potest eas homo explicare
sermone; non satiatur oculus visu, nec auris auditu
impletur.
3. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem,
quae postea futurae sunt, erit recordatio apud eos, qui
futuri sunt in novissimo. Exponit haec omnia sapiens
sequenti ratiocinio.
4. Ego Ecclesiastes fui Rex in Hierusalem, proposui in
animo meo quaerere, Etc.
Sed haec omnia melius expressa in sequenti tractatu
reperies.