Page:APUG 1053.djvu/88

From GATE
This page has not been proofread


suae detrimentum patiatur; et quam commutationem dabit
quis pro anima sua.
Quae cum ita sint, fierine potest, mentes mortalium tam
produndo soporis verterno oppressas, ut animum ad huius Divinae
vocis oracula non intendant? An non illos commovent
quotidianae humanarum rerum catastrophae? An non experimento
comperiunt, nihil restare sub sole, sed omnia
fluxis, transitoriis, caducisque casibus exposita esse. Quis
enim unicum diei momentum sine morte polliceri queat?
dum quotidie alios vel violenta, vel subitanea morte,
quosdam in alto dignitatis culmine constitutos formidabili
ruina finem suum terminare: nonnullos desperatis
rebus humanis, vel sibi ipsis vitae taedio violentas manus
inferre; alios ex summa divitiarum opulentia in
miserrimas aerumnas praecipitari; alios ex humili et
abiecta vita, ut non recte viventes graviori runiae pateant,
attolli. Cur itaque tanta rerum caducitate et
vicissitudine tantopere te affligis? Cur tantopere laboras
O Christiana anima; cur noctu diuque rerum in
momento transeuntium curis, et sollicitudinibus implicaris?
attolle tandem animum ad ea, non quae peritura,
sed quae aeterna sunt, et ad ultimum finem tuum, quod est
summem aeternae felicitatis bonum, conducunt, et ad quod
consequendum Deus te invitat, et timentes se, naniscaris:
Expende saepius momentum illud, a quo pendet aeternitas,
a quo si deflexeris, melius tibi foret, non fuisse, melior
animalium brutorum sors, quam tua foret; Non te ad virtutum
semitas beneficia Divini Numinis tibi in hac vita
concessa reducant? pondera aeterae salutis, pericula tibi
imminentia. O infelicissimam humani generis conditionem!
ut quae a prima sua dignitate tantum degeneravit!
an non vident, non alia de causa, tanta bonitate
et sapientia a Deo Opt. Max. nos conditos esse, nisi ut in
findem, ob queam conditi sumus, felicitatem dico sempiternam