Page:APUG 1053.djvu/80

From GATE
This page has not been proofread


omnibus nititur te confundere, et persequi, non aliter facilius
id poteris agere, ut cesset, quam si te non curare
ostendas omnia eius machinamenta, quasi illa nihil ad
te spectent: nam cum intelligat, non posse id efficere, ut
tibi molestus sit, in seipso confundetur, et tumentes
fluctus eius cessabunt, et forte fiet inde, ut corrigatur
exemplo patientiae tuae: tu tamen illi interim ex humanitatis
officio condole, non aliter quam ei, qui
rabie percitus, in sui odium se morderet, et sua ipsius
membra morsibus laniaret, et omnia eius verba dura
contemnito, quasi latratus canum, aut gemitus
avium. Nam si ulcisci velis, quid aliud facies, quam
deturpare teipsum, et mentem, quam inculpatam servare
cupis, foeda labe maculare? Non aliter eveniret,
ac si in adversarii odium tibi ipsi nasum abscinderes, aut
oculos erueres. Nono. Diligentiae plus adhibeto ad
te ipsum castigandum, quam ad alios corrigendos, doce
te primum ea, quae aliis utilia esse cognoscis, fervoris
tui ignis prius in te agat, et eo inflammatus, alios
calefacies, veluti ignis, qui calore suo prius proxima
et postea remotiora adurere solet: ideo zelus iustitiae
tuae primo formet in te exemplar aliis incitandum:
oportet enim eum, qui peritus videri cupiat
in opere alieno, prius ostendere, quam sit prudens
in suo. Ne imiteris caecos in actionibus suis, qui
aliorum vitam semper corrigant, in aliis pleraque
emendantes, in seipsis autem non pauce incorrepta
relinquunt; Solent enim hi quandoque somniare, si
in aliquo magisterio, aut dignitatis gradu essent constituti,
quam recte omnia ad se spectantia disponerent,
eam vero status conditionem, in qua sunt, nec sollicitem
discutiunt, nec emendant. Quae maior animi dementia