Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/897

From GATE
This page has been proofread

Secundo. Attribue unicuique mensi unum Zodiaci Signum, incipiendo ab Aquario, prout in eodem laterculo vides.
Tertio. Recordare, quo cuiuslibet mensis die Sol ingrediatur praeter propter in quodlibet Zodiaci Signum. Hoc docebunt te duo sequentes versus:

Inclyta Luna Justis Impenditur; Haeresis Horret
Garrula: Grex Gratus Faustos Gratatus Honores.

Qui versus continent duodecim vocabula, correspondentia duodecim anni mensibus, & duodecim Zodiaci Signis, incipiendo a mense Ianuario, & Signo Aquarii, uti in praecedenti laterculo apparet. In his duodecim vocabulis nota initiales litteras, quae sunt I, L, I, I, H, H, &c. & vide, quotum quaelibet locum in Alphabeto obtineat. Deprehendis, litteram I obtinere locum nonum, litteram L locum undecimum, litteram H locum octavum &c. His notatis, quotum quae libet initialis littera locum occupat in Alphabeto, tot unitates aufer a 30; residuum dabit diem mensis, quo Sol in correspondens Signum Zodiaci ingreditur.
EXEMPLUM. Vis scire, quo mense, & quo die mensis, Sol ingrediatur in Arietem. Aries respondet mensi Martio; Ergo Solin dicto mense ingreditur Aries-20px.png. Mensi Martio, & Signo Arietis, respondet vocabulum Iustis, cuiuinitialis littera I est ordine nona in Alphabeto. Aufer ergo 9 a 30, remanent 21. Sol igitur ingreditur in Arietem die 21 Martii.
ALIUD EXEMPLUM. Signo Librae respondet mensis September; utrique respondet dictio Gratus; littera initialis huius vocabuli est G, videlicet septima Alphabeti in ordine. Aufer 7 a 30, remanent 23. Sol ergo ingreditur in Libram die 23 Septembris. Et sic de reliquis.
His habitis, facile scies, quem gradum Zodiaci seu Eclipticae quolibet anni & mensis die Sol occupet; nempe sic. Adde ad