Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/153

From GATE
This page has been proofread


Sic etiam si multiplicanda sint 420000, per 32: rejectis quatuor zeris, multiplicentur 42, per 32, et numero producto 1344, apponantur quatuor zeri hoc modo: 13440000. Stabit ergo exexmplum ut sequitur.

Eodem modo si multiplicanda sint 420000, per 32000: rejectis septem zeri, multiplicentur reliqui numeri inter se, et Producto addantur totidem zeri, sic: 13440000000. Exemplum ergo sic stabit.

Annotatio IV.

Si numerus aliquis multiplicandus est per 10, vel per 100, vel per 1000, etc. Sufficit Multiplicando addere ad dexteram tot cifras, quot continentur in Multiplicator sine ulla alia operatione; quia unitas, quae est ante zeros non multiplicat, sed ducta in aliquem numnerum, producit eundem. Quare si multiplicanda sint 9487, per 1000; absoluta erit operatio, si praedicto numero addantur ad dexteram tres zeri, sic: 9487000.

Annotatio V.

Ex dictis hactenus constat, Multiplicationem unius numeri per alium, nihil aliud esse quam Additionem illius numeri toties repetiti, quoties hic alius unitatem continet. Sic multiplicatio numeri 2345, per 5, nihil aliud est, quam Additio numeri 2345,