Page:FC 1042.djvu/89

From GATE
This page has been proofread



f. 37r



Sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum item sumi posse[1] ex occasione super dictis sepulturis facienda[2] considerationem illius summae sapientiae qua futura est ipsa miranda resurrectio et quod talis puluis qui nunc cernitur futurus sit tam pretiosum[3] corpus in gloria uniuscuiusque nostrum agi possunt gratiae Deo uiuis[4] talibus corporum reliquijs et[5] tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus incitantur Christiani non solum[6] ad memoriam[7] ipsorum defunctorum ad agendum gratiam[8] si iam sunt in caelis[9] ad deprecandum ueniam si sunt in purgatorio sed etiam ut in ipsis crescat, et dilatetur fides


_______________

  1. sumi posse] habui postea MF
  2. super ... facienda] visae sepulturae MF
  3. pretiosum] speciosum MF
  4. uiuis] uisis MF
  5. et] add. quod MF
  6. incitantur ... solum] non solum incitantur Christiani MF
  7. memoriam] add. spirituum MF
  8. gratiam] gratias MF
  9. caelis] add. et MF