Page:FC 1042.djvu/76

From GATE
This page has been proofread



f. 30v


2o. eo quod illi Christus semper praesens adfuerit me Christo ipsa proximum, et uicinum redderet; 3o. quia[1] est benedicta inter omnes mulieres, ut inter homines maledictos non esse merear. 4. eo quod fructus eius est benedictus concedat mihi gratiam ad faciendum aliquem fructum in seruitio Christi Domini nostri.

Quodam die scilicet dum Dominus Joannes uolebat incipere peregrinari Coloniam, habui ingentia quaedam desideria, ut eius peregrinatio esset admodun accepta Deo Domino nostro, Matri eius, omnibus Angelis, et omnibus Sanctis, sed praecipue tribus Regibus, et sanctae Ursulae consortibusque eius, et haec omnia ad commodum ipsius Domini Joannis, ad pacificationem tumultuum bellicorum, ad serenitatem temporis, ad compensationem boni ab Hispania recepti propter multas


_______________

  1. quia] add. ipsa MF