Page:FC 1042.djvu/502

From GATE
This page has not been proofread



f. 243v



coinquinationes ex aliorum profectu, quem Christo cooperante ministrari, liber[1] efficior[2]. Videbam quoque quam facile dissoluar more scoparum, et nihilominus ego inueni magnam deuotionem in offerendo me Christo scopam domus suae, et emundans[3], scilicet, domos spirituales etc.[4]

ut quasi prima instrumenta Christi faceret id est scopas ex nobis etc. Optabam quoque ut tota nostra Societas in hoc a Deo destinaretur, ut Christus qui habet tam multa clara[5] instrumenta in domo sua, quae est Ecclesia dignaretur nostris temporibus incipere emundare domum suam, et ad hoc, ut quasi prima instrumenta in domo sua[6] sibi faceret[7], id est scopas ex nobis et ex omnibus qui futuri sunt huius Societatis; in hoc obtuli missae sacrificium de Sancta Cruce cum desiderio ut in coelis quoque merear esse, et dici gloriosa Christi sccpa, si primum exequutus fuero scopae uilissimae officium, quo dignus non sum etc.[8]


In die Sanctorum Fabiani et Sebastiani dum[9] essem cum quodam, qui egebat consolatione, hoc unum

_______________

  1. ministrari liber] ministerialiter MF [p. 695]
  2. efficior] efficio MF
  3. et emundans] ad uerrendum MF
  4. etc.] om. MF
  5. clara] praeclara MF
  6. in domo sua] et uilissima MF
  7. faceret] add. et formaret MF
  8. etc.] om. MF
  9. dum] cum MF