Page:FC 1042.djvu/47

From GATE
This page has been proofread



f. 16r


honorari in tali prouincia[1] unde et[2] mihi confirmata est deuotio quorundam sanctorum qui celebrantur in Italia quos expressius habeo in meo Breuiario Romano aliorumque quos in Germania uidi celebrari specialiter qui[3] trium regum et undecim mil[l]ium uirginum particulariter[4] S. Ursulae et Sanctae Pinocae[5] cuius caput cum eadem sagit[t]a bis[6] proprijs oculis uidi in quodam monasterio Sancti Benedicti, S. et[7] Sobolti[8] Sancti et[9] Maximini Treueris in Gal[l]ia et[10] accepi deuotionem ad S. Genouepham et[11] S. Marcellinum episcopum parisiensem, quorum corpora sunt in ciuitate in magnum patrocinium ad sanctum[12] Dionisium areopagitam cuius corpus est in sancto Dionisio in Gal[l]ia[13] Narbonae ad S. Paulum Sergisim[14] Marsiliae ad S. Mariam Magdalenam Martamque eius sororem et ad S.


_______________

  1. prouincia] add. aut dominatione MF
  2. et] etiam MF [p. 504]
  3. specialiter qui] specialiterque MF
  4. particulariter] add. autem MF
  5. Pinocae] Pinosae MF
  6. bis] his MF
  7. et] etiam MF
  8. Sobolti] Sebolti et add. in Noremberch MF
  9. et] etiam MF
  10. et] etiam MF
  11. et] om. MF
  12. sanctum] add. etiam MF
  13. Gal[l]ia] add. Item MF
  14. Sergisim] Sergium MF