Page:FC 1042.djvu/464

From GATE
This page has not been proofread



f. 224v



et gloriam Ecclesiae Christi, et[1] nullum diem praeterire sine notabili fructu. Societatis nostrae prius quam moriar, optaui etiam mihi dari gratiam, qua fieret, ut nullum diem praeterire sinerem absque notabili fructu. Deus enim uitam dat ad salutem operandam, et omnem diem computat in aliquod bonum opus. Excita o Deus igitur desideria in me, non solum, quae oporteat adimpleri in fine uitae, sed illa etiam, quae tu uis quotidie perfici. O quam felix esset, qui noscere[2] possit[3], quae[4] in singulos dies ab ipso requirat Dominus.

In die sancti Blasij Caput unum ex sacris Virginibus, quod ego donaui magistro Simoni pro Collegio Conimbricensi, deportatum est Coimbriam[5]. Faxit Jesus, ut mihi[6] usque ad resurrectionem eius, et aliorum omnium humanorum Corporum uenerabiliter et, deuote reueretur[7].

Foeria sexta post diem cinerum ego sensi magnum desiderium[8], ne Societas nostra aliquid perderet

_______________

  1. et] ac MF
  2. noscere] nosse MF
  3. possit] posset MF
  4. quae] quid MF
  5. Coimbriam] Conimbricam MF
  6. mihi] inibi MF
  7. reueretur] reseruetur MF
  8. desiderium] add. ut MF