Page:FC 1042.djvu/370

From GATE
This page has not been proofread



f. 177v



in eo loco, ac[1] tempore habebitur ratio a Deo, cum ipse omnipotens illa opera debeat operari[2] et aestimare iuxta caritatem, et liberalitatem suae humanitatis, et praemiare per suam infinitam potentiam diuinitatis, quia[3] Christus infinitae humilitatis est, non potest fieri[4] ut quantumcunque minima opera facta in gratia obliuiscatur, quia uero simul in infinitum diues est, non potest non munificentissime praemiare. Hic sensi quemdam bonum dolorem ex eo quod his temporibus sic detractum est bonis operibus, quod quam[5] nulla iam ferme sit mentio praemiorum bonorum operum, ex quo sequitur, quod neque malorum operum retributio timeatur, sic tollitur spes inueniendi ea, quae in lacrimis seminantur, et tollitur metus peccatorum singulorum, quia non uidetur poena talis[6] peccato respondens. In summa dum tollitur respectus eorum, quae corporaliter, siue bene, siue

_______________

  1. ac] et MF
  2. operari] ponderare MF
  3. quia] add. enim MF
  4. non potest fieri] fieri non potest MF
  5. quod quam] quodque MF
  6. talis] tali MF