Page:FC 1042.djvu/270

From GATE
This page has not been proofread



f. 127v



in bonitate Spiritus Sancti. Fiat, fiat!

In nocte sacratissima in qua natus est Jesus Christus Dominus Noster dum essem in matutinis apud Ecclesiam Cathedralem ante faciem reliquiarum, et dicerem matutinas nocturnas, ego sensi magnam deuotionem, et magnam lacrimarum effusionem, idque a principio usque ad finem. Verba illa Hieremiae Profetae me maxime penetrarunt, quae ibi leguntur ad primum Nocturnum, magna desideria[1] data sunt, ut optarem bono ex animo, ut possem nasci ex Deo, et non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, neque ex uoluntate uiri[I], etc. Optaui etiam ex animo sciente, et bono affectu[2], ut hac[3] nocte nascerentur aliqua bona, et efficacia remedia, ac media contra mala nostri saeculi. Sensi item magnum affectum ad hoc, ut ego ex tunc nascerer ad omne opus bonum, ad salutem meam faciens, ut[4] ad honorem Dei, aut ad utilitatem Proximi, et hoc esset, si dederit
_______________

  1. nasci ... uiri] cf. Io 1,13

_______________

  1. desideria] add. mihi MF [p. 591]
  2. bono affectu] bene affecto MF
  3. hac] ea MF
  4. ut] aut MF