Page:FC 1042.djvu/159

From GATE
This page has been proofread



f. 72r


inferiora sancte et[1] quodammodo sensibiliter sentiamus erige[2] iam ergo[3] mentem tuam ad ea[4] quibus nihil est quod sensu ullo percipi possit ut est diuinitas Christi quae eadem est et patris et Spiritus sancti quaere Deum ubi nihil aliud inuenire potest quam Deus id est in se ipso. quaere Deum ubi nihil aliud inueniri potest quam Deus hoc[5] est in se ipso post hunc sic in sua diuina natura et personis consideratum quaere Christum hominem potius in caelo quam in terra postea uero quaere beatam Virginem et in utroque prius animas quam corpora post Virginem corpoream sunt spiritus angelici et reliquae beatorum animae quae sunt in coelo per hoc[6] eo ordine quem dixi: pater noster in caelo quaerendus dum in te ipso nequeat a nobis inueniri. Pater noster in caelo[7] quaerendus est et alloquendus dum in seipso nequeat a nobis inueniri neque imaginari. In terra


_______________

  1. et] add. tamen MF
  2. erige] add. igitur MF
  3. ergo] om. MF
  4. ea] add. in MF
  5. hoc] hic MF
  6. hoc] haec MF
  7. coelo] coelis MF