Page:FC 1042.djvu/151

From GATE
This page has been proofread



f. 68r


ut ita fieret ut non solum ipse uerum etiam Mater et Apostoli sui Sanctus Joannes Baptista, Sancta Anna et Sancta[1] Magdalena cum alijs sanctis certiores fierent per hanc uiam mearum necessitatum spiritualium. In faesto Sancti Ludouici Galliarum[2] ego habui multam deuotionem ap[p]licando missam in nomine Cardinalis pro quo ego eam debebam dicere uolens satisfacere in eius nomine omnibus quibus ipse potest debere ad honorem istius Sancti ad[3] utilitatem totius Galliae in qua tot bona gesta sunt et tot peccata remissa in qua etiam tot sunt necessitates corporales[4] dico me applicasse Sacrum pro ipso et tota Gallia praeterita praesenti et futura cum omnibus Regibus Ducibus, Comitibus[5] Archiepiscopatibus Episcopatibus Abbatijs Parochijs et[6] Gymnasiis et Ciuitatibus


_______________

  1. Sancta] om. MF
  2. Galliarum] add. regis MF
  3. ad] et MF
  4. corporales] add. et spirituales MF
  5. Comitibus] add. et aliis dominis, etc. pro MF
  6. et] om. MF