Page:FC 1042.djvu/105

From GATE
This page has been proofread



f. 45r


Perfecti, quamuis[1], et ipsi omnes in Charitate esse possint, sed aliud quoque est (ut ita dicam) esse in charitate[2] Incipientes Incipientes habent charitatem in quantum noscunt, et habent odio[3] peccata; Proficientes. Proficientes autem ipsam habent sub nomine Cognitionis[4], et desideriorum rerum diuinarum, id est Christianarum uirtutum, in quibus magis[5] ascendere, et crescere cupiunt[6]; Perfecti. Perfecti autem illam habent, et experiuntur in proprio nomime, in quantum videlicet ipsi iam amore mouentur ad inquisitionem cognitionis Dei, et eius uoluntatis ad ipsam omnibus quibus possunt modis faciendam in primis[a] igitur charitas[7], ut ipsis[8] peccatis aduersentur proprijs, et ut ipsa expellant; in secundis facit, ut ipsi uirtutes desideranter acquirant[9] tutantur[10]; in ultimis vero facit, ut ipsi, Dei cognitione immediate[11], in[12] ipsius Dei[13] amore crescere affectent, et quidquid
_______________

  1. in primis] imprimis cod.

_______________

  1. quamuis] quamquam MF
  2. charitate] add. aliud uiuere in charitate, aliud moueri in charitate. MF
  3. habent odio] odio habent MF
  4. Cognitionis] cogitationis MF
  5. magis] in dies MF
  6. cupiunt] add. etc. MF
  7. charitas] add. efficit MF
  8. ipsis] ipsi MF
  9. acquirant] acquirere MF
  10. tutantur] nitantur MF
  11. immediate] immediata MF
  12. in] om. MF
  13. Dei] add. et MF

_______________