Page:EBC 1621 05 10 2406.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et R.me Domine,
Non potui continuo respondere littorie Ill.mae D.V. quia aegrotavi ad longum tempus, sed misi continuo litteras Ill.mae D.V. ad sanctum Officium ut responderent qui sancto officio praesunt, quod audio jam illos cumulate praestitisse. Ego melius valeo, sed aetas mea, quae anno octogesimo proxima est, non mihi promittit, nisi laborem, et dolorem. Utinam à labore, et dolore temporali ad aeternam requiem bo ne Domino nostro adjuvante perveniam. His valeat Ill.ma et R.ma Amplitudo vestra, mei memor in sanctis orationibus suis. Datum Romae die 10. Maii 1621.
Ill.mae et R.mae Amplitudinis vestrae
addictissimus atque ad omne obsequium promptus servitor
La soprascritta Ill.mo et R.mo D. D. Episcopo Augustano Domino meo colendiss.o.
Augustam.