Page:EBC 1620 01 10 2181.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissima Domina mea. Accepi litteras Serenissimae Celsitudinis Vestrae cum participatione magni thesauri: accepi enim participationem bonorum omnium operum quae in ista Sacra Congregatione fiuno, et fient; nihil enim dubito, quin opera tot insignium foeminarum valde sint placita Deo, ac per hoc meritoria valde, tum ipsis, tum iis, quibus communicabuntur. Ignoscat Serenissima Domina mea, si hic unum addo, quod fortasse non vellet. Ego interini vocatus,ut Theologus, cum ageretur de dissolutione matrimonii vestri; et ea occasio ne multa novi, ex quibus censui Serenitatem Vestram habere merita Virginum et Martyrum. Quae causa est, ut multum omnino confidam in ejus Sanctissimis precibus. Ago igitur gratias pro Communications bonorum operum istius Sanctae Congregationis, sed praecipue pro quotidianis precibus, quibus pro certis personis, in quibus ego numeror, tota ista Sancta Congregatio Deum pie, et humiliter rogai. Miror fasciculum Capuccinorum non fuisse delatum ad locum, ad quem deferendus erat; ego certe misi illum ad Oratorem Kagni Ducis Fiorentine, ut cum litteris meis mitteret ad Serenissimam Celsitudinem Conjugis Magni Ducis Fiorentine. His cupio Serenissimae Celsitudini Vestrae omnem felicitatem temporariam, et sempiternam, et de fasciculo Capuccinorum admonui Fratres, qui Romae degunt. Roma die 10 Januarii 1620.