Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


munus tanto parenti persolvendum. At vero coeptum laborem, tum in evolvendis monumentis nostris; tum in testimoniis, etiam aliunde disquirendis interrnmpere, partim Reverendissimi Episcopi nostri; qui et ipse non solum ad illustrissimam Dominationem vestram, sed etiam ad ipsum Sanctissimum Patrem litteras destinarat morbus et obitus, partim civilia regni jurgia, partim longinquitas diversitasque locorum, e quibus hujusmodi testimonia cupiebamus expiscari. Jam igitur protracto longius tempore, quam vota nostra flagitassent superest ut rationes ac jura nostra pandamus.
Verumtamen hoc in praestando munere laborem, sicut currentibus annis susceptum; ita minus onerosum, multiplex praevenit ac premit admiratio. Imprimis enim non possumus non mirari, stupere et expavescere, imo non potuissemus, nisi nos missae ab urbe litterae coegissent,credere, rem clarissimam dubium omne superantem, certissimis documentis, testimoniisque comprobatam, miraculis confirmatam; jam etiam olim examinatam, trutina ponderatam, a tribus diversarum Galliae Provinciarum Synodis, Parisiensi, Bituricensi, Lemovicensi agitatam simul et determinatam; a pluribus Pontificibus actum confirmantibus declaratam ac definitami omnibus difficultatibus, etiam iis quae nunc non primo quidem petuntur; sed iterum in idipsum revertendo repetuntur, jam tunc toties petitae simul et exprobratae et rejectae absolutam, aliisque rationibus quas hic nec opus nec locus est enumerare indubitatam; ac denique inconcusse semper observatam; nunc denuo in controversiam,et in quaestionem verti; ita ut circulus in infinitum fiat; idem semper principium petatur; quod quaesitum fuit quaeratur; quod determinatum est determinandum postuletur: Summorum Pontificum decreta eludantur, et rem firmius stabilitam, labentium temporum sive oblivio, sive pervicacia, sive injuria, non aggradi modo, sed in cassum evertere nitatur. Unde jam nobis incumbit id oneris (si onus fit quo grave nil minus) ut debeamus probare rem probatissimam; tutissimumque Aquitaniae munimen defendere ad vestrum tribunal ab incursu invadentium Criticorum. Fitque ut in amplissimi sub jecti copia sermonum subtrahere ipsa admiratio videatur.
Deinde vero hanc admirationem adauget alia: quod namque tu illustrissime et doctissime Cardinalis, hunc liti fundamentum dederis, vel solus. Antequam enim librum illum de Scriptoribus Ecclesiae emisistebant sisses in lucem, silebant ista haec omnia, statis rebus Ecclesiae Galliarum, apud quos is sanctus colitur. Sistebant immotae in possessione sua, rata, fixa, justa. Postquam vero liber ille prodiit; in quo de tempore sancti dubium facere videris; ansam arripuere Critici, non tam forte dubitandi quam novandi. Hinc enim factum est, ut licet ea quae scripsisti ab extraneis extraxeris, non autem ex verloribus atque indigenis monumentis filiorum in Christo tanti Patris
---page break---