Page:EBC 1619 02 26 2080.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime Princeps, Domine observandissime. Cur librum meum de Officio Principis Christiani nomini tuo potissimum dicare voluerim; ex Epistola dedicatoria in ipso libro excusa, vel jam didicisti, vel brevi addisces. Sed, praeter epistolam publicam, et solemnem, addere volui privatam, et familiarem manu mea propria scriptam, ut intelligas, tibique persuadeas, Te ab universa Societate Jesu, cujus ego Filium me esse gaudeo, in primis coli, et observari: et pro incolumitate, et exaltatione Tua, non in terris solum, sed etiam in Caelis preces ad Deum a nobis omnibus assidue fundi: parum enim prodesset gloriae tuae, si regnares in tote Orbe terrarum ad annos plurimos, nisi etiam in Regno Coelorum cujus nullus unquam erit finis, cum Christo regnares. Addo etiam munusculum me tibi potissimum offerre voluisse in gratiarum actionem pro multis, et magnis beneficiis, quae in Societatem nostram Serenissima Domus Vostra et contulit hucusque, et conferre non desinit. Sed illud proprie tuum est, quod participationem bonorum operum, quae in Societate ipsa ad gloriam Dei, ubique terrarum fiunt, a Reverendissimo Patre Generali tibi communicatam, libanti, et gratissimo animo eccepisti: et illud, quod Patrem spiritualem, qui Sacramentum Poenitentiae tibi administraret, teque in via Domini, quae ducit ad vitam, fideliter dirigeret, ex eadem Societate spon te elegisti. Perge igitur, Princeps optime, non de Societate nos tra solum, sed etiam de universa Catholica Ecclesia bene mereri, ut adhuc fecisti, et facturum ad annos plurimos non sine magna ratione speramus. Vale, meque inter homenas gloriae tuae addictissimos numera. Romae die 26. Febriar. 1619.