Page:EBC 1619 02 22 2076.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


Nuncius significavit se visitationem apud nos de voluntate Archiducis principia nostri Alberti fecisse, Princeps noster se nunquam miacuissetn nisi ad hoc a D.no Nuncio incitatus fuisset; semper enim de me (ut mihi Archiepiscopus Mechliniensis sepe attestatus est) bene sensit et locutus est. Nec sua Celsitudo, nec quisquam mortalium aliter vere de me loqui potest, quod Ill.mae D. V.rae tester in veritate. Super his ante pedes Ill.mae D. V.rae humiliter prostratus ad devotum amplexum me erigens, suppliciter oro mandare dignetur hac in re amplius quid faciendum desiderai; summo fruar gaudio ubi aliquid de mandatis suis exequi valuero. Inte rim orabo Deum ter maximum ut Ill.mam et R.mam Dominationem V.ram Ecclesiae suae sanctae, ordini nostro, et mlhi ad obediendum et reverendum diu conservare dignetur superstitem. Ex domo sua Heverlensi, 22 februarii 1619.
Ill.mae et R.mae D. V.rae humillimus et obedientissimus filius
fr. Joannes Kerremans prior indignus
Ill.mo ac R.mo Domino Domino Cardinali Bellarmino
Coelestinorum Protectori etc.
plurimum Honorando.
---page break---
(manu Bell.): Non ha bisogna di risponsa.